monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, 20, 3
Suscepit vero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis Ecclesiae Acca presbyter eius, vir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliavit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in venerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum caeteris ecclesiasticis voluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, necnon et vasa sancta et luminaria aliaque huiusmodi quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime paravit. Cantatorem quoque egregium, vocabulo Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fuerat cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos duodecim tenuit: quatenus et quae illi non noverant, carmina ecclesiastica doceret; et ea quae quondam cognita longo usu vel negligentia inveterare coeperunt, huius doctrina priscum renovarentur in statum.